Марк Туллий Цицерон: РЕЧЬ О КОНСУЛЬСКИХ ПРОВИНЦИЯХ.1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 |
|
[5] Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione collectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame, morbo, vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris poena exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare, cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L.Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius questum esse conversum, urbem Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. |
(5) Далее, войско наше, собранное путем самого тщательного набора и самых суровых мер, погибло, целиком. |