Марк Туллий Цицерон: РЕЧЬ О КОНСУЛЬСКИХ ПРОВИНЦИЯХ.1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 |
|
[24] Quod volent denique homines existiment, nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. Etenim, si iis, qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt, non inimicitias solum, sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica, quae me in amicos inflammare potuit, inimicis placare non possit? Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perciciosum patriae civem fore putabam, qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? Num est igitur dubium ex iis rebus, quas is egit agitque cotidie, quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint? |
(24) Словом, — пусть люди думают, что хотят, — не могу я не быть другом всякому человеку с заслугами перед государством. |